- FOETAE
- FOETAELatinis non solum feminae praegnantes sunt, sed et, quae onere levatae parvulos lactant, uti Hebraeis Gap desc: Hebrew, Gen. c. 23 v. 13. Plin de panthera, l. 8. c. 17. Feta erat, catulis procul in caveam delapsis.Varro apud Nonnum, veniebant ad fetam, amicae gratulatum, i. e. ad puer peram. Virg. Georg l. 3. v. 177. et seqq.—— nec tibi fetaeMore patrum niveo implebunt mulctralia vaccae.Sed tota in dulces consument ubera natos.Sic primum fetamater Stat. Theb. l. 9. est, quae primum peperit, ad quem locum vide Animadvers. C. Barthii, et plura hanc in rem, apud Sam. Bochart. Hierozoici part. prior. l. 2. c. 30. Inde fetus, de animalibus proprie cuius primitias Deo sacras lex vetus voluit: sic quidem, ut de mundis pecudibus ea, quae nobilioris sexus erant, ad templum deduci et immolari, Exod. c. 13. v. 2. immundae autem, ove aut haedo permutari, aut praecisâ cervice intra 30 diem necari necesse haberent. Vide infra ubi de Primitiis ir. Ver sacrum. Voce dein ad arbores, vineas etc. translatâ, ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 173. et 259. Fetum hamanum recentem comesum, non sine horrore legas apud Gul. Brittonem l 7. v. 540.Contigit ut pareret ibi quaedam femina, cuiusFetus adhuc a matre rubens calidoque cruore,Unguibus infr:cis multas transmissus in alvos.Dirâ viz. fame urgente, cuius exempla congerit veria C. Barth. ad Stat. Theb. l. 8. v. 759. Plura de foetura hominum in fra dicemus, in voce Praegnans, it. Puerpera: diximus supra. ubi de Abortu. Addo hîc verbum de instituto crudeli variarum gentium, foetus insignes, ut Curtius ait, h e. inusitato naturae dehonestamento notabiles, aut aliquâ membrorum parte inutiles, necandi, vide eum l. 9. c. 1. ubi de Indis. Sic Romulus lege sanxit, nihil quod natum esset occidere, ante trienni tempus: nisi aliquid mutilum aut monstrosum statim a partu esset, apud Dionys. l. 1. Unde Senec. de Ira l. 1. c. 19. Porientosos soetus exstinguimus: liberos quoque si debiles monstrosique editi sunt, abicimus. Vide quoqueve alterum Senec. Controv. 33. et supra ubi de Exponendi more. per FOETIDOS cibos iurandi consuetudo, quibusdam olim gentibus in usu, memoratur Plin. l. 2. c. 7. Gentes vero quaedam anumalia etiam aliqua et obscena pro Diis habent, ac multa dictu magis pudenda, per faetidos cibos et alia similia iurantes. Ubi ad Aegyptiorum allia, porrum, cepas, respicere videtur Dalechampio, vide in his vocibus, et plura hanc in rem, apud Alex. ab Alexandr. Genial. Dier. l. 5. c. 10. ut et supra ubi de Gentilium Diis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.